Liber Paralipomenon Primus*

Caput 1: Versus 19

Phaley.RAB.Vaticinio quodam. Phaleg enim divisio, quia in diebus ejus, linguae in Babylone divisae sunt. Narrat autem Philo in libro Quaestionum super Genesim, quod ex tribus filiis Noe, adhuc ipso vivente, nati sunt tredecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos habentes super se duces. Filii Sem, Jectan ducem; filii Cham, Nemroth; filii Japhet, Suphene. Post obitum vero Noe, convenerunt duces cum agminibus suis in campum Sennaar, ut ibi turrim construerent. Cum autem aedificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies, et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Cum vero magistri lapides quaerebant, ministri aquam afferebant, et cum illi quaerebant aquam, illi afferebant stipulam. Sicque frustrata cogitatione cessaverunt aedificare et dispersi sunt super faciem terrae.
(* Traductions européennes)